Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[240]
Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille
quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam
nos fortasse maior, summo studio discendi1 multaque doctrina, incredibili labore atque industria; quod scire possum:
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum
studiis exercitationibusque coniunctus. Huius actio non
satis commendabat orationem; in hac enim satis erat
copiae, in illa autem leporis parum.
1 discendi Lambinus: dicendi L
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.